라틴어 문장 검색

Et dicit eis: " Quid timidi estis, modicae fidei? ". Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
그러자 그분은 “왜 겁을 내느냐? 이 믿음이 약한 자들아!” 하고 말씀하셨다. 그런 다음 일어나셔서 바람과 호수를 꾸짖으셨다. 그러자 아주 고요해졌다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 8장26)
Et ait illis: " Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ".
예수님께서는 그들에게, “왜 겁을 내느냐? 아직도 믿음이 없느냐?” 하고 말씀하셨다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 4장40)
Et ait illis: " Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare,
예수님께서 그들에게 대답하셨다. “너희도 그토록 깨닫지 못하느냐? 밖에서 사람 안으로 들어가는 것은 무엇이든 그를 더럽힐 수 없다는 것을 알아듣지 못하느냐? (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장18)
Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini.
그러니 어리석은 자가 되지 말고, 주님의 뜻이 무엇인지 깨달으십시오. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 5장17)
quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam,
여러분이 선을 행하여 어리석은 자들의 무지한 입을 막는 것이 하느님의 뜻입니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 2장15)
Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda ".
그러나 비겁한 자들과 불충한 자들, 역겨운 것으로 자신을 더럽히는 자들과 살인자들과 불륜을 저지르는 자들, 마술쟁이들과 우상 숭배자들, 그리고 모든 거짓말쟁이들이 차지할 몫은 불과 유황이 타오르는 못뿐이다. 이것이 두 번째 죽음이다.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 21장8)
cōnsul Rōmānus, vir imperītus et timidus, legiōnēs ēdūcit hostēsque repellere temptat.
로마 집정관인 미숙하고 겁많은 남자가 군단을 이끌고 나가 적들을 몰아내려고 시도한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cincinnātus12)
Neque enim quisquam nisi imprudens, ideo quia errata mea reprehendo, me reprehendere audebit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:23)
Cogitationes, inquit, mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:10)
Cumque ille timidus pro vita regis ad consentiendum plurimis hortaretur exemplis, rex obstipo capit defigens lumine terras paululum conticuit, et sic demum ora resolvit:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:2)
Sed et si talis sit amator cui congruat bellatorem exsistere, studere debet ut eius cunctis appareat animositas manifesta, quia plurimum cuiusque probitati detrahitur, si timidus proeliator exsistat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:16)
Deminutionem quoque patitur amor, si perpendat mulier quod amator timidus exsistat in bello, vel ubi ipsum impatientem agnoscat aut superbiae vitio maculatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:5)
Quis tam valenti pectore ferreus Ut non tremiscns et timido pede Incedat, orbis dum dolosi Detegis instabiles ruinas?
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:13)
ne si improvidum quemquam vel imprudentem tibi in amicitia sociaveris, lites quotidianas et iurgia tibi ipse perquiras.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:5)
Godefridus autem Burel, magister peditum, illorum responsis auditis timidos minime in bello valere tam egregios milites asserens, saepius sermone aspero improperabat [0403A] viris his qui Turcos persequi in ultionem fratrum caeteros socios prohiberent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION